

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 24: Versus 2
Non relinquetur hic lapis super lapidem.Mystice. Recedente Domino de templo omnia legis aedificia et compositio mandatorum ista destructa est, ut nihil possit a Judaeis impleri. Divinitus autem provisum est, ut crescente Evangelii gratia templum illud cum suis caeremoniis tolleretur, ne quis infirmus in fide illis stantibus Judaismi occasionem haberet. Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione.